De doctrina Aristotelis circa substantiam in Categoriis


De doctrina Aristotelis circa substantiam in Categoriis
--Circa inhaerens et praedicationem--

Thesis
Praesentata
Ad Facultatem Philosophiae
In Universitate Nagoiaensi

In Iniqua Perfectione
Necessariorum pro Gradu
Baccalaurei Litterarum

Quam
Scripsit KIIOAKIUS AKAI

a.d. XVI Kalendas Februariae MCMLXXXIII(1983)


Argumenta

INTRODUCTIO
1. Difficultas in Categoriis
2. Quid est problema?

CAPUT I INHAERENS
3. Divisio entium in quattuor genera
-(i) Quattuor entia
-(ii) "In subiecto esse"
4 . Vel substratum vel subiectum
-(i) "to hypokeimenon" acceptum dupliciter
-(ii) Exempla huius vocabuli "to hypokeimenon"
-- (a) Substratum cui accidens inhaeret
-- (b) Subiectum quod opponitur praedicatio in propositione
-(iii) Constantia in exemplo "substrati" vel "subiecti" in Categoriis
5. Inhaerens
-(i) Accidentia particularia
-(ii) Accidentia universalia

CAPUT II PRAEDICATIO
6. Distinctio inter dicta et entia
-(i) Modus essendi et modus dicendi
-(ii) Significatio
7. Nominatio et praedicatio
-(i) Praedicatio et Nominatio
-(ii) De iis quae dicuntur sine complexione
8. Praedicatio ut criterium distinctionis entium
-(i) Diversae praedicationes
-(ii) Praedicatio ut criterium distinctionis entium

CAPUT III SUBSTANTIA
9. Definitio ambigua substantiae
-(i) Substantia quae explicatur in libro Metaphysicorum V, cap. 8
-(ii) Substantia quae explicatur in libro Metaphysicorum VII, cap. 3
-(iii) Substantia quae ponitur in Categoriis
10. Prioritas substantiae primae
-(i) Prioritas substantiae primae super substantiam secundam
-(ii) Relatio inter substantiam primam et accidentia
11. Proprietates substantiae
-(i) Proprietates "substantiae" ut nominis vel conceptus
-(ii) Proprietates substantiae ipsius

CONCLUSIO
12. Substantia ut res ipsa vel nomen vel conceptus

Notae

Bibliographia


[1]
INTRODUCTIO

1. Difficultas in Categoriis

  Unum problematum gravium in philosophia Aristotelis videtur esse in doctrina circa substantiam. Hoc probatur ex hac littera Aristotelis: "Et quod olim et nunc et semper quaesitum est et semper dubitatum quid ens , hoc est quae substantia".1 Secundum alicuius opinionem,2 doctrina Aristotelis circa substantiam dicitur posse accipi ex tribus aspectibus, idest, logice, metaphysice(seu ontologice), physice. Licet hi aspectus temtandi sint utrum boni an non, Aristoteles saltem videtur doctrinam circa substantiam facere ex aliquibus aspectibus. Ita est in Categoriis . Circa Categorias diversae disputationes de inhaerente et praedicatione iam ferebantur, nunc autem nulla disputatio videtur satis esse, propter saltem tres causas. Primo enim expressiones, quae sunt et logices et ontologices, feruntur in Categoriis. Secundo autem expressiones propriae Categoriis, quae exponentur postea, feruntur, quae difficuliter intelligantur auxilio exemplorum quibus Aristoteles utitur in aliis libris a Categoriis. Ultimo deinde, expressiones, quae abbreviantur ad brevitatem, feruntur multipliciter in Categoriis. Horum autem trium difficultatem secunda efficit unam aliam difficultatem, idest, dubitationem de auctoritate Categoriarum. Aliquis dicat quod totus textus Categoriarum non pertineat ad Aristotelem. Sed, in hoc tractatu, auctoritas textus philologiter a me non verifici potest. Intuendo igitur semel textus Categoriarum ut Aristotelis, sic argumenta feruntur, ut, verbi gratia, G.E.L.Lloyd dicit quod "Similiter homines docti non diu [2] generaliter ponunt quod haec opera, verbi gratia, Categoriae vel Ethica Eudemia, tractanda sunt ut falsa......".3

  In hoc tractatu, investigando problemata circa inhaerens et praedicationem, patefacitur aspectus Aristotelis circa substantiam in Categoriis.

2. Quid est problema?

  In Categoriis invenitur haec definitio substantiae: "Substantia autem quae proprie et principaliter et maxime dicitur, est quae neque de subiecto dicitur, neque in subiecto est, ut aliquis homo, vel aliquis equus".4 Hic ponuntur duae expressiones, quae suggerunt duos aspectus, idest, kath' hypokeimeinou legetai (de subiecto dicitur) et en hypokeimenoi esti (in subiecto est). Aristoteles usus est his expressionibus iam in loco antecendente5 et, ad hoc quod doctrina circa substantiam patefaceretur, hae expressiones notandae sunt. Primo aspectu, illa(idest, "de subiecto dicitur") videtur esse praedicationis, idest, secundum aspectum logicum, et haec(idest, "in subiecto est") problematis inhaerentis, idest, secundum aspectum ontologicum. Hic igitur aliquae quaestinones geruntur, sic: Per quem causam Aristoteles utitur hac definitione, quae invenitur non in aliis locis a Categoriis? Et quomodo se havent hae duae expressiones? Unde spectandum est quid significant hae expressiones, et quid inhaerens, et quid est praedicatio et maxime quid significat "substantia" in Categoriis in sequentibus capitibus.

[3]
CAPUT I INHAERENS

3. Divisio entium in quattuor genera

  Postquam Aristoteles explicavit ea quae dicta sunt sine complexione sive secundum complexinem, dividit entia in quattuor genera, dicens quod:

  Haec divisio videtur faci non de iis quae dicuntur, sed de iis quae sunt. Hic igitur saltem duae quaestiones videntur poni sic: Primo, per quem causam Aristoteles dicit:"kath' hypokeimenou legesthai(de subiecto dici)", quamvis ille non explanet de iis quae dicuntur, sed de iis quae sunt? Secundo autem, quomodo se habent ea quae de aliquo subiecto dicuntur et ea quae in aliquo subiecto sunt?

  De hac prima quaestione tractandum est in sequente capite II, praesertim, sectione 8, secundum aspectum logicum. De secunda autem, in hac sectione, tractandum, considerando hanc divisionem secundum relationem inter inhaerens et substratum.

[4]
(i) Quattuor entia

  Haec divisio entium videtur illustrari posse sic:7



  Videndo autem de aliquibus opinionibus adhuc circa hanc divisionem, haec quattuor entia quae hic dividuntur, sunt, secundum Boethium, "quatuor complexiones, substantia universalis, substantia particularis, accidens universale, accidens particulare".8 Vel, secundum J.L.Ackrillum, haec sunt "(a) species et genera in categoria substantiae; (b) individuum in aliis categoriis a substantia; (c) species et genera in aliis categoriis a substantia; (d) individuum in categoria substantiae".9 Ea horum quattuor entium quae neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur, vientur patenter esse substantiae primae. (Idest substantia particularis secundum Bマthium, vel, (d) individuum in categoria substantiae secundum Ackrillum.) Ea etiam quae de subiecto quodam dicuntur, et in subiecto sunt, videntur esse substantiae secundae. (Idest substantia universalis secundum Boethium, vel, (a) species et genera in categoria substantiae secundum Ackrillum.) Haec duo entia (I, IV in schemate) dicuntur "in subiecto nullo esse", quia haec sunt subiecta, plus praecise, substrata quibus alia accidentia inhaerent.

  Advertendo autem accidentia, haec dicuntur esse in subiecto, [5] idest substrato. Quibus autem substratis accidens singulare et accidens universale inhaerent? Secundum textum Aristotelis, "quaedam grammatica" est in subiecto quidem "animam", et "quoddam album" est in "corpore", (haec sunt accidentia singularia). "Scientia" etiam est in subiecto quidem "anima", (hoc est accidens universale). Igitur "quaedam grammatia" et "scientia" sunt in "anima". In hoc loco, Ackrill obicit Aristotelem, dicens quod ille debuit dicere "quandam grammaticam" esse in "quandam animam" et "quoddam album" esse in "quodam corpore".10 Contra hanc opinionem Ackrilli, G.E.L.Owen urget "album" in "quodam corpore" esse posse.11 Aristoteles igitur recte dixit "color" in subiecto quidem "quodam corpore" esse. Owen tunc sumens textum Aristotelis: "In subiecto autem esse dico, quod cum in aliquo non sicut quaedam pars sit, impossibile est sine eo esse in quo est",12 interpretatur id, quod dicitur "in aliquo", et id, quod dicitur "sine eo esse in quo est", non semper idem esse.13 Haec interpretatio quidem videtur non impossibilis esse, sed non naturalis esse. Admittendum autem est quod "album" est in "corpore" et simul "album" est in "quodam corpore", quia possibile est dicere quod et "album" est in "corpore" et "album" est in "quodam corpore", et hoc videtur convenire cum intentione Aristotelis sicut patebit in argumento circa praedicationem. Sciendum igitur est quod dicere Aristotelem securum esse secundum Ackrillum est non necessarium. Ad evidentiam huius quaestionis, tractandum est quid significat haec expressio: "in subiecto esse".

(ii) "In subiecto esse"

  Nunc putemus "album" quod est complexio ex corpore ut substrato et albedine ut accidente. Notandum hic est quod "album" significat [6] rem albam sed non accidens, et accidens est albedo. (Haec relatio inter "album" et "albedinem" patebitur in argumento de denominativis.)14 Sed, hoc "album" potest significare dupliciter et "album" quod est complexio ex corpore et albedine, idest substantia, et "albedinem" quod est accidens.15 In hac sectione, "album" significat rem albam, et "albedo" significat accidens. Haec autem albedo non potest existere sine corpore cui accidens inhaeret. Boethius igitur videtur dicere textum Aristotelis explicans, sic:

  In hac explicatione, color qui est accidens, non potest existere sine corpore quod est substratum. Si color qui hic dicitur, esset aliquis color, ut albus, vel niger, hic color quidem accipitur faciliter in aliquo corpore esse. Sed, si esset color qui est accidens universale, quibus corporibus inhaeret? Color etiam potest esse in aliquo corpore, quia "omnis enim color in corpore est",17 et color non potest existere sine corpore. Si autem Aristoteles admitteat existere corpus quod nonest substantia prima quae existit hic et nunc, color qui est accidens universale, potest esse in corpore quod est substantia universalis. Solo autem in hoc loco divisionis entium, haec quaestio videtur non solvi posse.

  Sed, sic solum dicere potest. In hac divisione, Aristoteles videtur intendere divisionem entium secundum relationem inhaerentium et praedicationis. Haec igitur non est divisio eorum quae dicitur. [7] Sed, haec quidem expressio: "in subiecto esse" videtur dici de ente ipso, haec vero: "de subiecto dici" videtur dici de iis quae dicuntur, idest, dictis. Advertendum autem est quod "homo", vel "scientia", vel "quaedam grammatica", vel "aliquis homo", vel "aliquis equus" sunt nomina entium ipsorum. Nomen igitur "aliquis homo" significat aliquem hunc entem ut hominem. Hoc igitur dici potest quod haec divisio fertur non de iis quae dicuntur sed de iis quae sunt.

4. Vel Substratum vel Subiectum

  Hoc vocabulum: "subiectum" (vel "substratum") est translatum ex Graeco "to hypokeimenon". Grammatice, hoc "hypokeimenon" est paricipium passivum ortum ex hoc verbo "hypokeimai". Si igitur "hypokeimenon" accipiatur ad literam, hoc est "sub-positum".18 Tum oportet accipere hoc vocabulum "hypokeimenon" secundum contextum, primo quia nulla explicatio singulatim de hoc "hypokeimenon" invenitur in libro Metaphysicorum V, quamvis hoc explicetur in relatione alii conceptus in alio loco, secundo quia hoc vocabulum potest accipi dupliciter re vera. Hoc igitur videtur non esse vocabulum habens fixam significationem.

(i) "hypokeimenon" acceptum dupliciter

  Hoc vocabulum "hypokeimenon" accipiebatur adhuc dupliciter sic: primo, ontologice, secundum Indicem Bonitzi, "to hypokeimenon" est "id quod positum est",19 seu plus apte, hoc est substratum, idest quod "he hyle quae determinatum per formam, vel he ousia cui inhaerent pathe, symbebekota".20 Secundo, logice, "hypokeimenon" est subiectum quod facit propositionem cum praedicato. Hae duae interpretationes tou hypokeimenou videntur oriri ex expressionibus [8] ambiguis Aristotelis. Prima enim interpretatio videtur oriri ex hac expressione: "en hypokeimenoi einai (in subiecto esse)". Secunda autem videtur oriri ex hac: "kath' hypokeinomou legesthai (de subiecto dici)". Hae duae expressiones apparentur in definitione substantiae21 et in divisione quattuor generum entium.22 Igitur, secundum aspectum ontologicum, "to hypokeimenon", quod transfertur "substratum", opponitur huic vocabulo "pathe" sive "symbebekota", quae transfertuntur "accidentia". Secundum autem aspectum logicum, hoc, quod transfertur "subiectum", opponitur huic vocabulo "kategoroumenon", quod transfertur "praedicatum".

(ii) Exempla huius vocabuli "to hypokeimenon"
(a) Substratum cui accidens inhaeret

  Hoc autem exemplum secundum aspectum ontologicum invenitur in libro VII Metaphysicorum, cap. 3, sic:

In hoc loco, "subiectum" est translatum ex Graeco "hypokeimenon". Hoc subiectum, ut substantia, videtur congruere, primo modo, ut materia, et secundo modo ut forma, et tertio modo ut complexio ex materia et forma. Subiectum igitur, quod hic tractatur, est non subiectum quod opponitur praedicato in propositione, sed substratum secundum aspectum ontologicum. Considerando autem quod, antequam ille dicit tres modos subiectorum, dicit quod "Subiectum vero est de quo alia dicuntur, et illud ipsum non adhuc de alio",24 complexio ex materia et forma, quae dicitur tertio modo, videtur [9] significare substantiam primam in Categoriis, sicut S.Thomas exposuit in sua Expositione in libros Metaphysicorum.25

  Hoc etiam exemplum secundum aspectum ontologicum invenitur in libro I Analyticorum Posteriorum, cap. 22, sic:

sive,

Et in his locis, hoc vocabulum "substratum" videtur uti ut substrato cui accidens inhaeret, sicut albedo.

(b) Subiectum quod opponitur praedicato in propositione

  Haec autem exempla secundum logicum inveniuntur et in libro I Analyticorum Posteriorum, cap. 22, et in libro IV Topicorum, cap. 6.

  In libro Analyticorum Posteriorum, sic: "Quaecunque vero non substantiam significat, sed de alio subiecto dicuntur, ......"28 Et in Topicorum libro, sic:

In hoc loco, quando ille dicit "de subiecto dici", videtur intendere quod hoc vocabulum "subiectum" siginificet subiectum faciens cum praedicato propositionem, quamvis quando ille dicit quod "si in subiecto hac forma esse......", hoc "subiectum" videtur esse et substratum cui aliquid sive inhaeret sive non.

[10]
(iii) Constantia in exemplo "substrati" vel "subiecti" in Categoriis

  Ex istis locis sequitur quod hoc vocabulum "hypokeimenon" potest accipi dupliciter. Primo modo, idest secundum aspectum ontologicum, hoc est substratum cui aliqua accidentia inhaerent. Secundo autem modo, idest secundum aspectum logicum seu aspectum praedicationis, hoc est subiectum quod facit propositionem cum praedicato. Sed hoc umum vocabulum "hypokeimenon" videtur significare suam unam fundamentalem significationem. Aliquis igitur videtur urgere hoc vocabulum "hypokeimenon" solum in unum vocabulum, sicut "ante-dictum-positum", vel "sengen-sotei" in Japonica lingua.30 Re vera enim in translatione Categoriarum Boethius transtulit hoc vocabulum in unum vocabulum "subiectum", et similiter in aliis multis.31

  Considerando autem habc duplicitatem huius vocabuli, aliqua constantia videtur esse in usu Aristotelis huius vocabuli. Ille enim videtur dicere eandem rem duobus modis, primo scilicet modo, secundum aspectum ontologicum, et secundo modo, secundum aspectum logicum. Primo modo, ille tractat rem ipsam, dicens "in subiecto esse". Secundo autem modo, praedicationem, dicens "de subiecto dici". Dicens igitur vel "in subiecto esse" vel "de subiecto dici", ille videtur tractare eandem rem quae est res ipsa. Hoc videtur melius illustrati in hoc schemate;



In Categoriis haec res ipsa videtur esse substantia quae est complexio ex forma et materia, sicut dicitur in libro Metaphysicorum VII, cap. 3. Sic utendo hoc vocabulo("subiectum" vel "substratum") [11] significante complexionem ex forma et materia, scilicet substantiam, Aristoteles videtur tenere constantiam significationis huius vocabuli in categoriis, quia ille utitur hoc vocabulo secundum aspectum ontologicum simul secundum aspectum logicum. Ita autem non se habent, verbi gratia, in libris Metaphysicorum, quia ille non utitur hoc vocabulo simul duobus modis, sed singulatim.

5. Inhaerens

  Viso quae significant subiectum et substratum, patet quod quando Aristoteles utitur hac expressione "in subiecto esse", ille tractat substratum et inhaerens(seu inhaerentem) ut res ipsas, sed non nomina rerum ipsarum. Et etiam ex consideratione circa divisionem entium(sectio 3) patet quod quando ille utitur hac expressione "in subiecto esse", hoc "subiectum" significat substratum cui accidentia inhaerent, sed non inhaerentem. Contra hoc, T.Inoue videtur dicere quod quando Aristoteles dicit quod "alia in subiecto quidem sunt, de subiecto autem nullo dicuntur",32 hoc "subiectum" est ant-dictum-positum(quod explicabitur in capite II, sectio 7) inhaerentis.33 Et Inoue dixidit subiecta in subiectum primum(quod nominatur "h1"), quod est substantiae, et subiectum secundum(quod nominatur "h2"), quod est inhaerentis.34 Sed haec intertratatio videtur non convenire ad intentionem Aristotelis, quamvis possibile sit admittere quidem hoc ut opinionem Inoues, sed non ut interpretationem textus Aristotelis. Unde videndum est, primo, quomodo accidentia particularia inhaerent suo substrato, deinde, quomodo accidentia universalia.

(i) Accidentia particularia

  Accidentia particularia sic dicuntur esse, ut "quaedam grammatica" vel "quoddam album", quae "in subiecto quidem sunt, de subiecto autem nullo dicuntur".35 Hic autem "subiectum" primum, [12] quod dicitur in hac expressione "in subiecto esse", esto S-1, et "subiectum" secundum, quod dicitur in hac expressione "de subiecto dici", esto S-2, ad brevitatem.

  Secundum opinionem Inoues, ille et S-1 et S-2 nominat "h2" quod est inhaerentis, et subiectum, quod est substantiae, "h1".36 Advertendum autem est quod quibus substratis inhaerent accidentia particularia. In exemplo Aristotelis, "quoddam album" inhaeret substrato S-1. Sed, secundum Inouen, hoc S-1 est ante-dictum-positum inhaerentis, idest, "cuius albi", hoc S-1 igitur non est substratum cui inhaeret "quoddam album" ut accidens particulare. Hoc autem videtur irrationale esse, primo quia, secundum hanc opinionem, perbit significatio inhaerentis quod inhaeret aliquibus, distinctio igitur inter substratum et inhaerens erit ambigua. Inhaerens enim esset inhaerens ipsum secundum quod inhaeret aliquibus quae sunt substrata.

  Viso opinione Inoues, hoc S-1 videtur esse substratum cui inhaerens, verbi gratia, "quoddam album" inhaeret. Quando enim Aristoteles dicit de inhaerente, ille videtur primo observare inhaerens in relatione illius substrati. Hoc autem substratum dicitur "quoddam album". Adhuc enim "quoddam album" intuetur ut inhaerens, seu accidens, sed vere inhaerens Aristoteli "quaedam albedo".37 Hoc videtur melius illustrari in hoc schemate;



Idest, "quoddam album", quod est ex corpore ut substrato et "quodam albedine" ut inhaerente, est substantia. Haec enim substantia nominatur "quoddam album". Sic "quoddam album" accpi potest dupliciter, [13] primo, ut albedo ipsa quae est inhaerens, secundo, ut res alba quae est complexio ex substrato et accidente. Accipiendum hic est quod "albedo" est inhaerens et "quoddam album" est substantia. Secundum Aristotelem, haec complexio ipsa ex "albedine" ut inhaerente et corpore ut substrato, nominatur "quoddam album", quod dicitur de nullo subiecto. Sic "album" est derivatio ex nomine abstracto "albedine", ut dicetur postea(sectio 7).

  Ex quo patet quod "(quaedam) albedo" est inhaerens seu accidens particulare. Quomodo autem accidens universale inhaeret substrato, sive quibus substratis inhaerent accidentia universalia?

(ii) Accidentia universalia

  Accidentia universalia sic dicuntur esse, ut "scientia" quae "de subiecto quodam dicitur, et in subiecto est".38 Et "scientia in subiecto quidem est in anima, de subiecto autem dicitur, ut de hac grammatica",39 idest "haec grammatica est scientia". Comparando autem exemplum accidentium universalium cum illo accidentium particularium, "album" videtur opponi "cuidam albo". "Quoddam album" enim, quod est vere "(quaedam) albedo", inhaeret directe corpori. Sed hoc corpus ut substratum accipiebatur dupliciter, primo enim "hoc corpus", quod est substantia prima, secundo autem "corpus", quod videtur esse tanquam substantia secunda. Si autem "quoddam album" possit inhaerere solo huic corpori, "album" videtur inhaerere corpori generaliter. Secundum enim Boethium, "Probatur quoque particulare album in subiecto esse hoc modo, nam color quod genus est albi vel cuiusdam albi in corpore est, et est in subiecto".40

  Relationem autem inter accidens particulare et universale videtur Aristoteles dicere clare secundum aspectum ontologicum, quia ille dividit accidentia in particularia et universalia solum secundum [14] quod utrum ea possunt dici de subiecto aliquo an non. Hoc autem accidens universale videtur dici posse quidam conceptus sive quaedam passio animae. Si ita esset, hoc accidens universale, verbi gratia, "album", quod est conceptus, potest esse in anima. Idest subiectum, in quo est accidens universale, potest in anima. Contra hanc opinionem, Boethius dividit accidentia in incorporalia et corporalia, dicens quod;

Ex quo potest dici accidens incorporale in anima esse, et accidens corporale in corpore esse. Accidens igitur particulare est in corpore haud dubie. Cui autem accidens universale accidit? Accidens quidem universale ut accidens ipsum videtur esse in corpore, sed accidens universale ut conceptus sive passio animae esse in anima. Hoc enim videtur surgere Aristoteles ponens exemplum "scientiae"42 sed non "albi" circa accidens universale. Sed, si omne universale, quod hic ponitur, esset conceptus sive passio animae, et "homo" ut substantia universalis non est in corpore ut substrato, sed in anima. Hoc autem videtur non convenire ad intentionem Aristotelis. Si igitur Aristoteles tractat universale ut conceptum in hoc loco,43 et accidentia universalia et substantiae universales sunt res ipsae. Sciens autem Aristoteles quod universale, quod est conceptus sive passio animae, est in anima, videtur non ponere exemplum "albi", quod est corporale secundum Boethium.

  Advertendo autem quibus substratis inhaerent accidentia universalia, haec possunt dici inhaerere primo corporibus generaliter, [15] secundo corporibus particularis de quibus nomen horum accidentium praedicari possunt. Principium igitur individuationis circa accidens videtur pendere ex substantia cui accidens inhaeret.44

(Ex hoc argumento patet quod inhaerens est non "album", sed "albedo", igitur in titulo huius tractatus, dicebatur non "--circa inhaerens et praedicationem--", - hoc "inhaerens" est generaliter participium neutrum -, sed "--circa inhaerentem et praedicationem--", - hoc "inhaerens(sg. acc. inhaerentem)" est participium feminium quod convenit cum "albedine" sive "grammatica" sive "scientia" -.)

[16]
CAPUT II PRAEDICATIO

6. Distinctio inter dicta et entia

  Aristoteles quidem videtur conscius esse differentiae inter dicta(ta legomena) et entia (ta onta), sed, habendo persuasionem consensus entium cum dictis, videtur non habere dubitationem de hoc consensu. Quando igitur ille dicit de substantia in libro VII Metaphysicorum, videtur distinguere dicta ab entibus, sic dicens quod; "At primo dicemus quaedam de eo logice(logikos),......"45 et "Oportet quidem igitur intendere, et quomodo oportet dicere circa unumquodque; non tamen magis quam quomodo habet(to pos echei)",46 ut V. Decarie commemorat de hac distinctione.47

(i) Modus essendi et modus dicnendi

  Consensus autem entium cum dictis significat consensum modi essendi cum modo dicendi. Hunc quidem modum dicnendi videtur principaliter tractare Aristoteles, sed tractat ens ipsum seu modum essendi utendo modo dicendi. Verbi gratia, quaecumque sunt praedicamenta (seu categoriae) significant vel aliqua entia vel aliquod modum essendi, sicut S.Thomas dicit quod "...... quot modis praedicatio fit, tot modis ens dicitur".48

  In Categoriis, haec dicta(ta legomena) saltem dupliciter accipi possunt, quia quando Aristoteles dividit dicta in dictum secundum complexionem et dictum sine complexione,49 haec dicta videntur significare et dicta ipsa, quae sunt nomina entium, et entia ipsa, quae dicuntur. Quaelibet autem significant "haec dicta", ille videtur intendere patenter tractare entia, quia ille videtur intendere tractare ens inquantum ens (on hei on) in libris Metaphysicorum50 et ens secundum modum dicendi in Categoriis. Unde, speculanda est [17] relatio significationis inter dicta et entia.

(ii) Significatio

  Si haec significatio accipiatur large, haec saltem dupliciter accipi potest secundum distinctionem inter dicta secundum complexionem et sine complexione. Primo enim dicta sine complexione videntur sic significare rem ipsam generaliter, ut nomen "homo" significat hominem ipsum ut rem ipsam. Secundo autem dicta secundum complexionem videntur sic significare statum rei, ut propositio: "homo vincit" significat statum rei. In primo exemplo, aliquis dicat quod verbum: "vincit" videtur non significare rem ipsam, sed statum rei, hoc relinquendum est ut problema.51 Illa autem (dicta sine complexione) videntur pertinere ad nominationem, et haec (dicta secundum complexionem) ad praedicationem. Dicta igitur secundum complexionem et sine complexione videntur aliqua significantia esse.

  Stricte autem dicta sine complexione videntur esse priora significantia quam dicta secundum complexionem. Quia, quando Aristoteles numerat decem praedicamenta, ille dicit, "Eorum quidem quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat(semainei),......".52 Quando etiam ille commemorat proprietatem substantiae dicens quod; "Omnis autem substantia videtur hoc aliquid significare(semainein)",53 ille videtur intendere quod dicta sine complexione significant aliquem rem. Ex quo patet quod significare aliquem rem pertinet ad dicta sine complexione, idest dicta sine complexione significant entia ipsa, quae essent particularia sive universalia. Dicta autem secundum complexionem videntur pertinere ad propositionem. Quid tum expriment dicta secundum complexionem, idest propositiones? Circa hoc tractandum est in sequentibus sectionibus.

[18]
7. Nominatio et Praedicatio

  In praecendente sectione, nominatio et praedicatio commemorabantur sine explicatione apta. Unde breviter explicandum est quid est nominatio et quid praedicatio. Generaliter enim "praedicatio" est translata ex Graeco "kategoria" et significat quod aliquid dicitur sive praedicatur de aliquo. "Nominatio" autem significat dare alicui aliquod nomen. Alicui igitur aliquod nomen datur, videtur esse res ipsa. Si ita esset, primo aliquid, cui aliquod nomen datur, habeat nomen, deinde aliquod nomen praedicetur de aliquo nomine. Et, considerando circa significationem, aliquid, cui aliquod nomen datur, significat aliquod nomen. Idest hoc aliquod nomen significat aliquid, idest rem ipsam.

  Nominatio igitur videtur pertinere ad dicta sine complexione. Quando enim Aristoteles dicit quod; "ea vero quae sine complexione dicuntur sunt, ut homo, bos, currit, vincit",54 ille videtur dicere hanc nominationem. Praedicatio autem videtur pertinere ad dicta secundum complexionem, idest propositiones. Et autem in nominatione et in praedicatione, Aristoteles videtur uti hac expressione "kath' hypokeimenou legesthai". Si nunc "hypokeimenon" est "X", dici potest quod de "X" dicitur. Igitur, in nominatione, hoc "X" est res ipsa quae non habet nomen. In praedicatione, autem, hoc "X" est nomen quod significat aliquem rem. Deinde, primo(i), explicantur praedicatio et nominatio, et secundo(ii), explicatur de iis quae dicuntur sine complexione circa divisionem entium.55

(i) Praedicatio et Nominatio

  (1) Haec est Nominatio: Aristoteles videtur intendere hanc nominationem, dicens quod "kath' hypokeimenou legesthai". Verbi gratia, de hoc substrato, idest Sorte, dicitur "Sortes", idest nomen substrati, et [19]


hic Sortes, qui est res ipsa, est substantia particularis, et "Sortes" ut nomen est nomen substantiae particularis.

  (2) Haec est praedicatio generalis: In hac praedicatione, de subiecto, quod est nomen, dicitur praedicatum, quod est nomen. Verbi gratia, "Sortes est albus". In hac propositione, "albus" est praedicatm, et in aspectu existentiae, idest in re ipsa, "albedo" inhaeret Sorti, quod est substratum. Hic dicendum est quod albedo est inhaerens seu accidens in re ipsa, et quod "albedo" est nomen inhaerentis. "Albus" autem dupliciter accipi potest. Primo enim "albus" est res ipsa quae est alba, et haec res constat ex substrato et inhaerente, "albedine". Secundo autem "albus" est nomen rei ipsius quae est alba, idest nomen substantiae.

  (3) Haec est nominatio accidentis: accidens, quod inest substrato, verbi gratia, "albedo", nominatur albedo.

  Considerando praedicationem(2), notandum est quod "albus" oritur ex "albedine", sed "albedo" non oritur ex "albo". "Albedo" vero nomen abstractum est, et, primo aspectu, "albedo" videtur oriri ex "albo", hoc autem non verum est. Aristoteles enim dicit quod "apo tes grammatikes ho grammatikos kai apo tes andreias ho andreios",56 idest ex "grammatica" oritur "homo grammaticus", et ex "audacia" oritur "homo audax". Igitur "audax" et "grammaticus" sunt derivationes ex nominibus abstractis "audacia" et "grammatica". Iuxta hanc considerationem, "albus" est [20] derivatio ex nomine abstracto "albedine".

(ii) De iis quae dicuntur sine complexione

  Aliquis dicat quod57 si entia, quae diciditur ab Aristotele in quattuor genera, dicerentur sine complexione, haec expressio "kath' hypokeimenou legesthai" idest "de subiecto dici" non significat praedicationem(2), sed nominationem(1).

  In hac opinione, ea quae in subiecto nullo sunt et de subiecto nullo dicuntur,58 sunt substantiae quae non sunt nomina substantiarum sed substantiae ipsae. Et ea quae de subiecto dici possunt, sunt accidentia seu inhaerentia. Si enim haec non essent substantiae ipsae, haec de subiecto dici possunt. Haec igitur sunt non nomina substantiarum ipsarum, sed substantiae ipsae. Unde ea quae in subiecto sunt et de subiecto nullo dicuntur59 sunt inhaerentia seu accidentia, quae non sunt nomina inhaerentium ipsorum seu accidentium ipsorum, sed inhaerentia ipsa seu accidentia ipsa. Ea quae autem in subiecto nullo sunt et de subiecto aliquo dicuntur60 sunt nomina substantiarum. Quando enim aliquis dicit quod "hic aliquis homo est homo", ille nominat "hunc aliquem hominem" "hominem". Si haec esset substantiae ipsius, sequitur ut substantia ipsa "homo" dicitur de subiecto "hoc aliquo homine". Hoc autem videtur non verum esse, quia omnia quae de subiecto aliquo dici possunt sunt nomina substantiarum ipsarum seu inhaerentium ipsorum. Ea quae autem in subiecto sunt et de subiecto dicuntur61 sunt inhaerentia seu accidentia, quae sunt nomina inhaerentium ipsorum seu accidentium ipsorum, sed non inhaerentia ipsa seu accidentia ipsa.

  Viso hac consideratione, quamvis Aristoteles videretur dividere ta onta, idest entia ipsa, in quattuor genera, ea quae de subiecto dicuntur sunt non entia ipsa, sed non entium ipsorum. Hoc videtur, primo [21] aspectu, contradictorium esse ad hoc quod Aristoteles facit divisionem entium. Sed, si ille utiretur hac expressione "de subiecto dici" criterio distinctionis entium, haec expressio videretur bona esse, in quantum de criterio. Ex hoc tunc patet quod haec expressio "de subiecto dici" significat praedicationem. Et ea quae de subiecto aliquo dici possunt, sunt aliquo modo universaliora quam ea quae de subiecto nullo dici possunt. Haec significat particularia, et illa universalia. Nominatio igitur est singularis seu particularis. Ea quae sunt singularia, licet vel substantiae vel inhaerentia essent, nominari possunt. Ea quae tamen de subiecto aliquo nominari possunt, sunt nomina substantiarum seu inhaerentium, sed non substantiae ipsae seu inhaerentia ipsa.

  Ex hoc patet quod quando ea quae in nullo subiecto sunt et de nullo subiecto dicuntur seu ea quae in subiecto sunt et de nullo subiecto dicuntur, nominatur, haec nominatur sine complexione. Nomina igitur eorum sunt dicta sine complexione. Et autem quod quando ea quae in subiecto nullo sunt et de subiecto dicuntur, non nominari naturaliter possunt, sed praedicantur, haec praedicantur de aliquo subiecto. Nomina igitur eorum sunt dicta secundum complexionem.

  Si haec opinio sit vera, aliquid ton inton, quae Aristoteles posuit, dicitur sine complexione, idest nominatur, et aliquid aliud ton onton dicitur secundum complexionem, idest praedicatur de aliquo subiecto. Sed haec opnio videtur non vera esse, quia ta onta videntur dici uniformiter in textu Aristotelis. Ex necessitate igitur non contingit ut aliuid ton onton dicitur sine complexione, et aliquid aliud secundum complexionem. Intentio autem Aristotelis videtur esse hoc dicendum praecise quod nomina omnium entium dicuntur secundum complexionem. Nomina enim omnium entium non nominari uniformiter possunt, sed prae-[22]dicari de aliquo subiecto possunt. In hoc loco, Categoriis, cap. 2, considerando sola quae in subiecto sunt et de nullo subiecto dicuntur, et sola quae in nullo subiecto sunt et de nullo subiecto dicuntur, haec videntur nominari posse, sicut ad hunc modum quod T.Inoue interpretitur to hypokeimenon ut ante-dictum-positum, idest "sengen-sotei" in Iaponia lingua.62 Sed hoc modo non explanari possunt ea quae de aliquo subiecto dicuntur et in nullo subiecto sunt et ea quae de subiecto dicuntur et ea quae in subiecto sunt. Secundum opinionem T.Inoues,63 de hoc subiecto, idest ante-dictum-posito, verbi gratia, Sorte, qui est Sortes in quantum est res ipsa, praedicatur "Sortes", qui est nomen substantiae primae, idest Sortis ut rei ipsius. Et quando Aristoteles dicit quod64 ea quae de nullo subiceto dicuntur et sunt in nullo subiecto, sunt, verbi gratia, "hic homo" vel "hic equus", hoc subiectum, idest ante-dictum-positum, est ens seipsum innominatum et, hic homo" vel "hic equus" significant haec entia seipsa, igitur haec non dicuntur de aliquo subiecto, sed nomina horum entium dici possunt de aliquo subiecto. Hic quidem modus dicendi videtur nominatio esse, sed T.Inoue intuetur hanc nominationem ut praedicationem.65 Haec autem opinio videtur competere solis cum iis quae de nullo subiecto dicuntur. In hoc loco, igitur, Aristoteles videtur non intendere talem nominationem qualem T.Inoue intendit.

8. Praedicatio ut Criterium Distinctionis Entium

  Post praedicta de iis quae dicuntur sine complexione, restat dicere de praedicatione. Si enim modus dicnedi accipitur large, hic videtur habere duos modos, idest modum nominandi et modum praedicandi. Videntur autem diversae praedicationes esse.

(i) Diversae praedicationes

  Diversorum modorum praedicandi sunt modus praedicandi simpliciter [23] et modus praedicandi secundum accidens. Aristoteles enim explicat hos duos modos dicens quod; "est enim vere dicere album ambulare, et magnum illud lignum esse", haec sunt secundum modum praedicandi secundum accidens, "et iterum lignum magnum esse, et hominem ambulare", haec sunt secundum modum praedicandi simpliciter.66 In modo secundum accidens "album" et "magnum illud" sunt subiecta quae non significant substantias per se. Primo igitur quaedam res (idest res alba), deinde hoc "album" ambulat secundum accidens. Et similiter de "magno illo". In modo simpliciter, autem, "lignum" et "homo" sunt subiecta quae significant substantias, sive, quid est, sive quod quid erat esse. Et "magnum" et "ambulare" sunt praedicata quae sunt quaedam accidentia quae opponitur subiectis. Ex quo patet quod hi modi praedicandi repraesentant relationem inter substratum et accidentia, idest accidentia inhaerent substrato. Aristoteles igitur dicit quod; "Quaecunque vero non substantiam significant, oportet de alio subiecto praedicari, et non esse quid album, quod non cum alterum aliquod sit, album est".67

  Praeterea videntur esse alii modi praedicandi, idest praedicatio inter eadem praedicamenta, et praedicatio inter alia praedicamenta. Videntur enim poni posse hoc schema:68



In hoc schemate, sagitta "→" significat directionem praedicandi, verbi gratia, "Sortes → albus" est "Sortes est albus", et "Sortes → animal" est "Sortes est animal".69 Si enim de aliquo, ut "Sorte", idest [24] in genere substantiae, aliud aliquid, ut "album", idest in genere qualitatis, praedicatur, haec praedicatio: "Sortes est albus" videtur repraesentare relationem inter subiectum "Sortem" et inhaerentem "albedinem". Si autem de aliquo, ut "Sorte", aliud aliquid, "homo", idest et in genere substantiae, praedicatur, haec praedicatio: "Sortes est homo" videtur repraesentare relationem inter substantiam primam et secundam. Et "Sortes" et "homo", quae sunt in eodem genere substantiae, sognificant quid est. Aristoteles enim dicit in libro Topicorum I, cap. 9, sic;

Ex quo patet quod hae praedicationes sunt secundum modum praedicandi simpliciter. Hae enim praedicationes videntur illustrari posse sic;



(ii) Praedicatio ut criterium distinctionis entium

  Visis diversis praedicationibus, harum praedicatione secundum modum simpliciter uti videtur Aristoteles dividens entia in quattuor genera71 et explicans quid est substantia.72 Ille enim dicit quod; "Supponatur ergo praedicatum praedicari semper de quo praedicatur, simpliciter, sed non secundum accidens. Sic enim demonstrationes demonstrant".73 [25]

  Aristoteles igitur videtur uti praedicatione inter eadem praedicamenta distinctione inter particularia et universalia, sicut "Sortes est homo; homo autem est animal; Sortes igitur est animal", hae significant relationem inter singulare et speciem et genus, et haec omnia significant quid est, haec enim sunt in genere substantiae. Ille autem videtur uti praedicatione inter alia praedicamenta distinctione inter subiectum et accidentia, sicut "Sortes est albus", haec significat relationem inter subiectum et accidens. "Sortes" enim est in genere substantiae, et "albus" oritur ex "albedine", quae est inhaerens, et est in genere qualitatis. Si sic praedicatio secundum modum simpliciter accipitur, ut criterium distinctionis entium, idest distinctio inter particularia et universalia, sive, subiectum et accidentia, quaedam constantia significationis praedicationis videtur esse et in Categoriis et in aliis libris ORGANI.74

[26]
CAPUT III SUBSTANTIA

9. Definitio Ambigua Substantiae

  His considerationibus praemissis de inhaerente et praedicatione in praecedentibus capitibus, videndum est de substantia. Aristoteles explicat de substantia, dicens quod; "Substantia autem quae proprie et principaliter et maxime dicitur, est quae neque de subiecto dicitur, neque in subiecto est, ut aliquis homo, vel aliquis equus".75 Haec substantia, quae hic dicitur, est substantia prima et congruet quarto modo divisionis entium quae spectabatur in Cap. I, sectio 3.76 Notandum autem est quod, in hac explicatione, id quod quid est substantia, non positive explicatur, sed sic negative ut "neque de subiecto dicitur, neque in subiecto est". Haec explicatio negativa videtur patefacere nihil. Hic autem monstrando tantum quod substantia prima, quae dicitur in hoc loco, explicatur in comparando cum substantia secunda, quae explicatur in sequente loco,77 ad hoc quod substantia melius intelligeretur, videndum est quod quid dicit Aristoteles de substantia in alio loco, sicut libris Metaphysicorum V, et VII.

(i) Substantia quae explicatur in libro Metaphysicorum V, cap. 8

  Et in hoc loco, substantia quidem explicatur multipliciter, sed harum multarum explicationum haec est adverteanda sic;

Secundum hoc locum, primo subiectum ultimum dicitur substantia, quae non de alio dicitur. Haec videtur esse substantia prima quae significat hoc aliquid, idest particulare. Secundo autem forma et species dicuntur substantiae, quae possunt esse separabiles ab particularibus. [27] Hae videntur esse substantiae secundae. Hic notandum est quod, secundum Aristotelem, forma ipsa fuerit hoc aliquid ens et separabilis ab particulali, et similiter de specie ipsa. Et quod, in primo modo, "subiectum ultimum" potest accipi dupliciter: Primo enim hoc est subiectum ultimum in praedicatione, igitur haec substantia non potest praedicatum esse. Secundo autem hoc est subiectum ultimum in relatione inter substratum et accidens, igitur haec substantia est substratum ultimum in quo omne accidens est.

Ex quo dici potest primo quod circa substantiam invenitur distinctio inter substantiam primam et secundam, et secundo quod Aristoteles intuetur formam ipsam et speciem ipsam ut hoc aliquid ens et separabile ab particulari. Quando ille dicit "quodcumque hoc aliquid ens", hoc videtur congruere ad hoc quod "Omnis autem substantia videtur hoc aliquid significare......"79 Generaliter autem hoc videtur dici quod substantia prima significat hoc aliquid et secunda quale quid.80 Quomodo autem hae duae expressiones "substantia secunda significat quale quid" et "(substantia secunda) hoc aliquid ens, et separabile fuerit", se habent? Haec quaestio est linquenda sequenti argumento(sectio 10).

(ii) Substantia quae explicatur in libro Metaphysicorum VII, cap. 3

  In hoc loco, substantia explicatur aliter ac prius, sic;

Secundum distinctionem inter substantiam primam et secundam, "universale" et "genus" videntur esse substantiae secundae. Deinde "quod quid erst esse(to ti en einai)" est essentia quae determinat quid est. Quamvis [28] hoc esset substantia prima, si hoc significat hoc aliquid quod esset hic et nunc, hoc generaliter significat sic substantiam secundam ut "hominem" vel "equum" etc.. Circa autem subiectum, Aristoteles insuper explicat, dicens quod;

Horum modorum tertio, usitate videtur dici substantia, quae constatur ex forma et materia, idest complexio(sunolon). Ea quae est complexio ex forma et materia, dicitur substantia, quando "omnis autem substantia videtur significat hoc aliquid" in Categoriis. Contra hoc, in libris Metaphysicorum, prioritas formae(eidous) videtur multo instari, quia ille dicit quod; "Quare si species materia est prior et magis ens, et ipso quod ex utrisque erit propter eandem rationem".83 In libro Metaphysicorum VII, cap. 4, notandum est quod Aristoteles dividit duos aspectus in logicum et ontologicum, dicens quod, primo, "At primo dicemus quaedam de eo logice, quod est quod quid erst esse unumquodque, quod dicitur secundum se",84 postea, "......non tamen magis quam quomodo habet".85 In quo ontologico aspectu, Aristoteles dicit quod "Ens autem hoc quidem hoc aliquid, aliud vero quantitatem, aliud qualitatem significat".86 In relatione cum Categoriis dicendo, "ens quod significat hoc aliquid" videtur congruere substantiae, et "aliud quod quantitatemsignificat", et "aliud quod qualitatem significat" categoriis aliis a substantia.

  Viso quae explicantur ut substantiae in libris Metaphysicorum, videndum est quomodo explicetur substantia in Categoriis.

(iii) Substantia quae ponitur in Categoriis

  In Categoriis Aristoteles dividit substantiam in substantiam [29] primam et secundam. Harum substantiarum de prima dicebatur prius,87 de secunda autem Aristoteles dicit quod; "Secundae autem substantiae dicuntur species, inquibus illae quae principaliter substantiae dicuntur, insunt...... Secundae ergo substantiae hae dicuntur, ut est homo atque animal".88 Prima autem substantia explicatur per duas negationes: "neque de subiecto dici", et "neque in subiecto esse". In relatione cum substantia prima, substantia secunda explicatur. Haec autem explicatio videtur imperfecta esse, quia haec explicatur per duas negationes et hoc facut hanc imperfectam. Ad hoc quod sua intentio esset clara, Aristoteles addit sex proprietates substantiae. (Hae proprietates singulatim dicentur in sequente argumento sectio 11) Si hic hae proprietates breviter describuntur, prima est quod; "Commune est autem omni substantiae in subiecto non esse".89 Secunda autem est quod; "Inest autem substantiis et differentiis ex his omnia univoce praedicari".90 Tertia est quod; "Omnis autem substantia videtur hoc aliquid significare".91 Quarta autem est quod; "Inest autem substantiis etiam nihil ipsis esse contrarium".92 Quinta est quod; "videtur autem substantia non suscipere magis et minus".93 Sexta autem est quod; "Maxime vero substantiae proprium esse videtur, cum unum et idem numero sit, contrariorum susceptibilem esse".94 Ex quo patet quod, praeter secundam vel tertiam proprietatem, substantia, quae hic tractatur, est res ipsa quae est complexio ex forma et materia.

  Sed notandum est quod Aristoteles utitur hoc voce "substantia" multipliciter. Quia, secundum litteram in libro De Interpretatione, ille videtur facere distinctionem inter vocem et passionem animae. Secundum Aristotelem,

Quando igitur ille dicit quod "Substantia significat hoc aliquid", hoc vocabulum "substantia" videtur esse signum vel symbolum "huius alicuius", quod est res ipsa existens extra animam. Quando autem ille dicit quod, verbi gratia, "Videtur autem substantia non suscipere magis et minus", hoc "substantia" est res ipsa existens. Hoc etiam vocabulum potest dici uti ut conceptu, sive passione animae. Intentio autem Aristotelis videtur esse intueri hoc aliquid, quod est res ipsa existens extra animam, ut substantiam primam, utens simul aspectu logico, idest circa praedicationem, simul aspectu ontologico, idest circa inhaerens.

  Comparando aspectum in Categoriis cum aspectu in libris Metaphysicorum, secundum distinctionem inter rem ipsam et nomen et conceptum, in libris Metaphysicorum, quamvis consideret aspectum logicum,96 ille generaliter videtur tractare rem ipsam, sive, maxime puram formam secundum aspectum ontologicum.97 Contra hoc, in Categoriis, ille videtur tractare rem ipsam ex forma et materia, utens aspectu logico, secundum ontologicum aspectum. In quamtum de hoc argumento, "substantia", quae tractatur in Categoriis, videtur esse primo res ipsa ex forma et materia existens extra animam, secundo, nomen vel conceptus huius "substantiae".

10. Proprietas Substantiae Primae

  Ex consideratione in praecedente sectione(sectio 9) videtur probari quod ea quae principaliter dicitur substantia est complexio ex forma et materia, et ens ut aliqoud subiectum, sicut Aristoteles dicit quod; "Alia autem omnia aut de subiectis dicuntur principalibus substantiis, [31] aut in subiectis eisdem sunt".98 Haec autem substantia principalis sive substantia prima est substantia particularis in divisione entium.99 Deinde speculandum est quomodo se habent substantia prima et secunda, sive substantia et inhaerentia, secundum aspectum praedicationis et secundum aspectum relationis inter substratum et accidens.

(i) Prioritas substantiae primae super substantiam secundam

  Consciens uni seriei, idest "particulare-species-genus", Aristoteles videtur opponere substantiam primam ad substantiam secundam, secundum aspectum praedicationis. Ille dicit iterum atque iterum quod; "Alia autem omnia aut de subiectis dicuntur principalibus substantiis, aut in subiectis eisdem sunt".100 Inhoc loco, "alia omnia" videntur significare alia omnia a substantiia principalibus, idest substantiis primis. Et ea, quae "in substantis eisdem sunt", sunt accidentia seu inhaerentia. Igitur ea, quae "de subiectis dicuntur principalibus substantiis", sunt praesrtim substantiae secundae, quae sunt species vel genera.

  Ex quo dici potest quod substantia secunda dicitur saltem secundum aspectum praedicationis, sed non existentiae. Aristoteles enim dicit et in libro Metaphysicorum V, cap. 8, quod;

In hoc loco, "subiectum ultimum" videtur esse substantia prima quae opponitur substantiae secundae ut praedicato. Quodcumque hoc aliquid ens" autem, primo aspectu, videtur quidem esse substantia prima, sed "et quodcumque hoc aliquid ens, et separabile" videtur esse sic sub-[32]stantia secunda, ut aliqui conseptus. Dicit enim "uniuscuiusque formam et speciem". Aristoteles igitur videtur intendere substantiam primam esse ens realiter existens extra animam et substantiam secundam esse ens ut aliquem conceptum sive passionem animae. Substantia igitur secunda solum dicitur praedicari de substantia prima, non esse ens realiter existens extra animam. Si ea, quae sunt entia realiter existentia extra animam, sola dicuntur substantiae, in quantum de hoc, recte dicit Guillelmus de Ockham quod; "nulla secunda substantia est substantia".102 "Substantia prima" quidem est nomen substantiae primae quae est ens realiter existens, sed haec potest esse subiectum ultimum de quo alia omnia, quae continent substantiam secundam et accidentia, praedicantur. In quantum de hoc Aristoteles videtur dare prioritatem substantiae primae super substantiam secundam.

(ii) Relatio inter substantiam primam et accidentia

  Substantia prima et sucunda dicuntur solum secundum aspectum praedicationis, accidentia vero videntur dici praesertim in relatione inter subiectum et inhaerentia. Dicendo enim de inhaerente, ut albedine, idest colore, Aristoteles quidem dicit quod; "......ut album, cum in subiecto sit in corpore, praedicatur de subiecto; dicitur enim corpus album",103 sed ille videtur sumere quod inhaerens, ut color, pendet substantia, dicens quod; "Rursus color in corpore est, ergo et in aliquo corpore".104 Idest, color qui est accidens universale, inhaeret corpori, quod est substantia universalis, idest substantia secunda. Si autem solum ita est, hic color, ut accidens universale, non est ens realiter existens, sed ens in anima, idest conceptus sive passio nanimae. Color vero, qui est accidens particulare, inhaeret alicui corpori, quod est substantia prima. Si igitur color, ut ens realiter existens extra animam, esset, solum est color, qui inhaeret substantiae primae. [33] In quantumde hoc, Aristoteles videtur dici quod; "Non existentibus ergo primis substantiis impossibile est esse aliquid aliorum".105 Quamvis autem color, ut accidens universale, sit aliquis conceptus, ut ens in anima, ille utitur hoc vocabulo, "color", large, dicens quod; "Omnis enim color est in corpore".106 Color igitur potest accipi dupliciter, primo enim ens realiter existens, secundo autem aliquis conceptus sive passio animae. Haec duo vero pendent substantiis primis vel directe vel indirecte.

11. Proprietates Substantiae

  Postquam Aristoteles explicavit generaliter quid est substantia,107 ille commemorat sex proprietates substantiae ad hoc quod substantia intelligatur faciliter. Hae autem sex proprietates, quae explicabantur prius,108 videntur posse dividi saltem in duo genera; idest, primo, proprietates "substantiae" ut nominis vel conceptus, et secundo, proprietates substantiae ut substantiae ipsius, quae est ens realiter existens.

(i) Proprietates "substantiae" ut nominis vel conceptus

  Sex proprietatum substantiae prima et secunda et tertia videntur esse proprietates "substantiae" ut nominis vel conceptus.

  Prima autem proprietas substantiae est quod; "commune est omni substantiae in subiecto non esse".109 Haec vero potest accipi dupliciter, primo enim "in subiecto non esse" significat realem independentatem substantiae primae, quae autem est proprietas substantiae ipsius, secundo autem haec significat realem independentatem substantiae secundae, ut nominis vel conceptus, ab substantia prima. Aristoteles enim dicit quod; "Etenim homo de subiecto aliquo homine dicitur, in subiecto autem nullo est, neque enim in aliquo homine homo est".110 In hoc loco, "aliquis homo" est substantia prima et [34] "homo" est substantia secunda.

  Secunda autem proprietas est quod; "Inest autem substantiis et differentiis ex his omnia univoce praedicari".111 Haec patenter est proprietas "substantiae" ut nominis.

  Tertia autem proprietas est quod; "Omnis autem substantia videtur hoc aliquid(tode ti) significare".112 In hoc loco, "substantia", quae significat substantiam ipsam ut "hoc aliquid" quod est res ipsa, est nomen vel conceptus substantiae ipsius. Igitur haec "substantia" est nomen vel conceptus substantiae primae et secundae. "Substantia prima" vero significat hoc aliquid quod est complexio ex forma et materia, "substantia secunda" autem significat "magis quale quid",113 idest haec videtur significare non haecceitatem, sed quidditatem quae determinat essentiam rei seu quod quid erat esse. Et "substantia prima" significat rem unam numero. "Substantia secunda" autem significare potest plura.114 Quae sunt dicta de proprietatibus "substantiae" ut nominis vel conceptus.

(ii) Proprietates substantiae ipsius

  Relinquae autem tres proprietates videntur esse substantiae ipsius quae est ens realiter existens extra animam.

  Quarta enim est quod; "Inest autem substantiis etiam nihil ipsis esse contrarium".115 Quinta autem est quod; "Videtur autem substantia non suscipere magis et minus".116 Deinde sexta proprietas est quod; "Maxime vero substantiae proprium esse videtur, cum unum et idem numero sit, contrariorum susceptibilem esse".117 In his locis, Aristoteles videtur velle ut substantia realiter existens sit aliquod substratum cui alia accidentia inhaerent. Idest haec substantia est non nomen vel conceptus substantiae ipsius, sed substantia ipsa realiter existens.

[35]
Conclusio

12. Substantia ut res ipsa vel nomen vel conceptus

  Ex his considerationibus in praecedentibus capitibus, videtur posse dici quod doctrina circa substantiam in Categoriis dependet maxime analyse de praedicatione. Substantia, quam Aristoteles maxime dicit in Categoriis, est substantia prima quae significat "hoc aliquid", idest substantia particularis. Haec autem substantia videtur componi ex materia et forma. Haec forma determinat "quid est" seu quidditatem rei ipsius. Haec generaliter videtur intelligi forma immanens(eidos enulon). Formae autem Aristoteles videtur dare prioritatem in libris Metaphysicorum. Haec forma est separabilis(choriston). Contra hoc, in Categoriis, substantia quae determinat "quid est", videtur possibiliter esse rei ipsius nomen vel conceptus, idest ens rationis. Ita est maxime de substantia secunda. Primo aspectu, enim, "substantia" quidem videtur esse sola vox, sed "substantia" significat aliquid ens realiter existens, seu rem ipsam, secundum relationem significationis quae dicitur ab Aristotele in libro De interpretatione.118 Substantia vere subiectum ultimum est cui alia omnia accidentia inhaerent et de quo alia omnia, quae continent substantiam secundam, praedicari possunt. Quae sunt dicta de substantia prima.

  Substantia secunda autem videtur non satis explicari. Et clara distinctio inter substantiam primam et secundam non invenitur in aliis libris a Categoriis. Substantia secunda praedicari potest de substantia prima, et est in nullo subiecto.119 Haec igitur videtur esse aliquod nomen vel aliquis conceptus. Aristoteles vero non clare [36] commemorat ubi est substantia secunda. Si autem substantia secunda esset ens ut conceptus, haec videtur esse in anima. Quando igitur ille dicit substantiam secundam "in nullo subiecto esse",120 hoc "subiectum" significat substantiam primam ut ens realiter existens extra animam, sed non subiectum quod continet animam.

  Sed, et substantia prima potest esse ens ut conceptus. "Substantia prima" enim est nomen substantiae ipsius, de quo autem argumento Aristoteles non dicit. Substantia prima igitur potest esse tribus modis, primo enim, ens realiter existens extra animam, idest res ipsa, quod dicitur maxime "substantia", secundo deinde, nomen entis realiter existentis extra animam, idest subiectum ultimum in praedicatione, tertio autem, conceptus sive passio animae, de quibus Aristoteles videtur non commemorare. Substantia secunda etiam potest esse duobus modis, primo enim, conceptus sive passio animae, idest universale quod potest significare plura,121 secundo autem, nomen conceptus sive passionis animae, idest praedicata in praedicatione.

  Quae sunt quidem patefacta in hoc tractatu, sed aliquae quaestiones videntur relinctae esse, idest quomodo potest dici doctrina Aristotelis circa substantiam, secundum aspectum quattuor causarum, vel, secundum aspectum circa entia in potentia et in actu? Hae autem tractandae sunt in aliis tractatibus.


[37]
Notae

INTRODUCTIO

1. Difficultas in Categoriis

1. Metaph. 1028b2-4.
2. 有田潤「オンとウーシアの論理」p. 1及び表「オンとウーシアの図式」.(J.Arita, "On to Ousia no Ronri", p. 1)
3. G. E. R. Lloyd, Aristotle: The Growth and Structure of his Thought, p. 14, "Similarly scholars no longer generally assume that such works as the Categories and the Eudemian Ethics should be treated as spuroius,......".

2. Quid est problema?

4. Cat. 2a11-14.
5. Cat. 1a20-1b9.

CAPUT I INHAERENS

3. Divisio entium in quattuor genera

6. Cat. 1a20-b5.
7. 松永雄二訳『カテゴリアイ』p. 171(Y. Matsunaga Interprete, Categoriae, p. 171); D. Pesce, p. 23.
8. Boethius, PL 64, 170C.
9. J. L. Ackrill, p. 74.
10. J. L. Ackrill, p. 75, "At 2a31-34 Aristotle is careless".
11. G. E. L. Owen, "Inherence", pp. 97-105, in Phronesis.
12. Cat. 1a24-25.
13. G. E. L. Owen, "Inherence", pp. 97-105.
14. cf. sectio 5(i); sectio7(i)
15. Graecum "to leukon" videtur accipi posse dupliciter. Primo enim "album" quod est res alba, secundo autem "albedo" quae est "he leukotes".
16. Boethius, PL 64, 172C-D.
17. Cat. 1a28.

[38]
4 . Vel substratum vel subiectum

18. Graecum "hypokeimai" significat "situs sum sub aliquo".
19. G,Capozzi, Guidizio, prova e verita - I principi della scienza nell' analiyca di Aristotele-, p. 50 et Bonitz, Index aristotelicus sub voce "hypokeimenon", p. 798, 10.
20. Bonitz, p. 798, 25-30.
21. Cat. 2a11-14.
22. Cat. 1a20-b9.
23. Metaph. 1028b36-1029a3.
24. Metaph. 1028b36-1029a1.
25. S. Thomas, Expositio in XII libros Metaphysicorum, L. VII, lect. 2, 1273, "Patet autem, quod subiectum hic dicitur, quod in Praedicamentis nominatur substantia prima......", 1275, "Unde patet quod fere eadem est divisio substantiae hic posita, cum illa quae ponitur in Praedicamentis. Nam per subiectum intelligitur hic substantia prima".
26. APo. 83a4-7.
27. APo. 83a12-14.
28. APo. 83a25-26.
29. Top. 127b1-4.
30. 井上忠,「アリストテレスの言語空間」p. 292sqq., 「実体と内属性」p. 151sqq., 「内属性」p. 223sqq..
31. Praeter Boethium, Ackrill transfert hoc vocabulum in "subject", et Cook, in "subject", Rolfes, in "Subjekt", Pesce in "soggetto".

5. Inhaerens

32. Cat. 1a23-24.
33. 井上忠,「内属性」p. 227.
34. 井上忠,「内属性」p. 228.
35. Cat. 1a25-29.
36. 井上忠,「内属性」p. 228sqq..
[39]
37. Idem est opinioni Inoues in eo quod inhaerens est non "album", sed "albedo".
38. Cat. 1a29-b1.
39. Cat. 1b1-3.
40. Boethius, PL 64, 172AB.
41. Boethius, PL 64, 172A.
42. Cat. 1b1.
43. Cat. 1a21-22, 1b1-3.
44. 井上忠,「内属性」p. 228, Ackrill, p. 74, 76.

CAPUT II PRAEDICATIO

6. Distinctio inter dicta et entia

45. Metaph. 1029b13.
46. Metaph. 1030a27-28.
47. V. D'ecarie, L'objet de la Me'taphysique selon Aristote, p. 142, n. 4.
48. S. Thomas, Expositio in XII libros Metaphysicorum, L. V, lect. 9, 893 et 890, "Unde oportet, quod ens contrahatur ad diversa genera secundum diversum modum praedicandi, qui consequitur diversum modum essendi; quia <quoties ens dicitur>, idest quot modis aliquid praedicatur, <toties esse significatur>, idest tot modis significatur aliquid esse".
49. Cat. 1a16-17.
50. Metaph. 1003a21.
51. Secundum Porphyrium, in eius Expositione(p. 87), si aliquis diceret "vivo" vel "pluit", ille intendit dicere quod "ego vivo" vel "Jupiter pluit", igitur haec sunt dicta secundum complexionem. Contra hoc, secundum Ammonium, in eius Commentario(p. 24), verba, ut "vivo" vel "pluit", sunt dicta sine complexione.
52. Cat. 1b25-26.
[40]
53. Cat. 3b10.

7. Nominatio et praedicatio

54. Cat. 1a17-18.
55. Cat. 1a20-b9.
56. Cat. 1a14-15.
57. 井上忠,「内属性」p. 221sqq..Contra hanc opinionem Inoues, secundum Waitz(in suo Commentario, pp. 272-273.), "ta onta Hegel putat opponi tois legomenois ("den subiectiven Beziehungen") dicens: "Diese onton ta men gehoeren unter das Erste der Eintheilung(kata sumploken) - item Zell.(Uebersetzung des Organon. Stuttg. 1837, p. 7) cap. 2 et 3 Aristotelem de iis agere putavit, quae kata sumploken dicantur,......".
58. Cat. 1b3-4.
59. Cat. 1a23-24.
60. Cat. 1a20-21.
61. Cat. 1a29-b1.
62. 井上忠,「アリストテレスの言語空間」p. 292.
63. 井上忠,「アリストテレスの言語空間」p. 292sqq..
64. Cat. 1b3-4.
65. 井上忠,「アリストテレスの言語空間」p. 292sqq..

8. Praedicatio ut criterium distinctionis entium

66. APo. 83a1-4.
67. APo. 83a30-32.
68. Idem schema invenitur in libro: 松永雄二訳『カテゴリアイ』p. 169.
69. Cat. 1b10-15.
70. Top. 103b35-39.
71. Cat. 1a20-b9.
72. Cat. 2a11-14.
73. APo. 83a18-21.
[41]
74. Verbi gratia, J. Duerlinger, "Predication and Inherence in Aristotle's Categories" in Phronesis, p. 194. Secundum aspectum relationis inhaerentis, ille dicit quod; "The traditional interpretation of the predication-inherence distinction, I believe, is not only possible, but it also enables us to see a continuity between the Categories and the other works in the Organon in wich a distinction is made between essential and accidental predication".

CAPUT III SUBSTANTIA

9. Definitio ambigua substantiae

75. Cat. 2a 11-14.
76. Caput I, sectio 3, Divisio entium in quattuor genera.
77. Cat. 2a14sqq.
78. Metaph. 1017b23-26.
79. Cat. 3b10.
80. Cat. 3b10-23.
81. Metaph. 1028b33-1029a1.
82. Metaph. 1029a1-5.
83. Metaph. 1029a5-7.
84. Metaph. 1029b13-14.
85. Metaph. 1030a28.
86. Metaph. 1030b11-12.
87. Cat. 2a11-14, Introductio, sectio 2.
88. Cat. 2a14-19.
89. Cat. 3a7-8.
90. Cat. 3a33-34.
91. Cat. 3b10.
92. Cat. 3b24-25.
93. Cat. 3b33-34.
[42]
94. Cat. 4a10-11.
95. De int. 16a3-8. De differentia inter signum(sema) et symbolum(sumbolon), 藤澤令夫,「言葉」(『イデアと世界』),pp. 17-22.
96. Metaph. 1029b13, 1030a27-28, cf. Decarie, p. 142, n. 4.
97. Metaph. 1029b13, 1030a27-28.

10. Prioritas substantiae primae

98. Cat. 2a34-35.
99. Cat. 1a20-b9.
100. Cat. 2a34-35, cf. 2b3-5, 2b6, 6a, 6b, 2b15-17.
101. Metaph. 1017b23-26.
102. Guillelmus de Ockham, Summa totius Logicae, Pars I, cap. 42, p. 118, ll.15-24, et Aristoteles ipse, in libro Metaphysicorum VII, cap. 16, dicit, "Quod quidem igitur, neque universaliter dictorum nihil substantia, nec est substantia, neque una ex substantiis, manifestum". (1041a3-5)
103. Cat. 2a31-32.
104. Cat. 2b1-2.
105. Cat. 2b6b-6c.
106. Cat. 1a28.

11. Proprietates substantiae

107. Cat. 2a11-3a6.
108. cf. sectio 9, (iii)
109. Cat. 3a7-8.
110. Cat. 3a10-14.
111. Cat. 3a33-34.
112. Cat. 3b10-11.
113. Cat. 3b15-16.
114. Cat. 3b16-18.
115. Cat. 3b24-25.
116. Cat. 3b33-34.
117. Cat. 4a10-11.

{43]
CONCLUSIO
12. Substantia ut res ipsa vel nomen vel conceptus

118. cf. Nota 95, et De Int. 16a3-8.
119. Cat.1a20-22.
120. Cat. 3a7-8, 9sqq..
121. Cat. 3b17-18.

[44]
Bibliographia

I. Textus Aristotelis

1) Minio-Paluello, L., 1949. Aristotelis Categoriae et liber De interpretatione, Oxford.
2) Ross, W. D. et L. Minio-Paluello, 1964. Aristotelis Analytica Priora et Posteriora, Oxford.
3) Ross, W. D., 1958. Aristotelis Topica et Sophistici Elenchi, Oxford.
4) Jaeger, W., 1957. Aristotelis Metaphysica, Oxford.
5) Ross, W. D., 1949. Aristotle's Prior and Posterior Analytics, A rev. text with introd. and comm., Oxford.
6) Ross, W. D., 1948. Aristotle's Metaphysics, A rev. text with introd. and comm., Oxford.

II. Translationes textus Aristotelis

7) Cook, H. P. and H. Tredennick, 1938. Aristotle I: Categories, On Interpretation, Prior Analytics, (Loeb).
8) Ackrill, J. L., 1963. Aristotle's Categories and De Interpretatione, Trans. with Notes and Glossary, Oxford.
9) Rolfes, E., 1958. Aristoteles: Kategorien, Lehre von Satz, Porphyrius: Einleitung in die Kategorien, (PhB).
10) Pesce, D., 1966. Aristotele: Le Categorie, Trad. introd. e comm., Padova.
11) Tredennick, H. and E. S. Forster, 1960. Aristotle II: Posterior Analytics, Topica, (Loeb).
12) Barnes, J., 1975. Aristotle's Posterior Analytics, Trans. with Notes, Oxford.
13) Kirwan, C., 1971. Aristotle's Metaphysics Books Γ,Δ,Ε, Trans. with Notes, Oxford.
14) 『アリストテレス全集1』所収,『カテゴリー論』『命題論』(山本光雄訳),『分析論前書』(井上忠訳),『分析論後書』(加藤信朗訳),(岩波書店).
15) 『アリストテレス全集2』所収,『トピカ』(村治能就訳),『詭弁論駁論』(宮内璋訳),(岩波書店).
16) Ide, T. 1959, 1961. アリストテレス『形而上学』上・下(出隆訳),(岩波文庫).
17) Tanaka, M., 1966. 田中美知太郎編『アリストテレス』(世界古典文学全集16)所収,『カテゴリアイ』(松永雄二訳),『命題論』(水野有庸訳),(筑摩書房).

III. Commentarii et alii libri

18) Busse, A. 1887. Porphyrii Isagoge et In Arist. Cat. Comm. in Arist. Graeca, IV-1, Berlin.
[45]
19) Busse, A. 1887. Ammonii In Arist. Cat. Comm. in Arist. Graeca, IV-4, Berlin.
20) Boethii in Cat., Arist. libri quatuor, Patrologia Latina, Vol. 64.
21) Spiazzi, R. M., 1950. S. Thomae Aquinatis, In XII libros Metaphysicorum Arist. Expositio, cura et studio, Taurini-Romae.
22) Boehner, Ph., G. Gal, et S. Brown, 1974. Guillelmi de Ockham, Summa totius Logicae, St.Bonaventure, N.Y.
23) Loux, M. J., 1974. Ockham's Theory of Terms, Part 1 of the Summa Logicae, Trans. and introd., Notre Dame, Indiana.
24) Waitz, T. 1844-6. Organon Graece, Leipzig.
25) D'ecarie, V., 1972. L'objet de la Me'taphysique selon Aristote, Montreal-Paris.
26) Lloyd, G. E. R., 1968. Aristotle: The Growth & Structure of his Thought, Cambridge.
27) ロイド(川田殖訳),1973. 『アリストテレス』,(みすず書房).
28) 井上忠,1980. 『哲学の現場』所収,「アリストテレスの「存在」把握」,「実体と内属性」,「内属性」,(勁草書房).
29) 井上忠,1974. 『根拠よりの挑戦』所収,「アリストテレスの「有」把握」,「アリストテレスの言語空間」,(東大出版会).
30) 藤澤令夫,1980. 『イデアと世界』所収,「言葉」,(岩波書店).
31) 尼ヶ崎徳一,1979. 「『範疇論』における個別的属性の規定について」,『西洋古典学研究』XXVII, 29-38.
32) 岡部満,1982. 「『カテゴリー論』解釈の一視点」,『西洋古典学研究』XXX, 44-55.
33) Owen, G. E. L., 1965. "Inherence", Phronesis, X, 97-105.
34) Duerlinger, J., 1969. "Predication and Inherence in Aristotle's Categories", Phronesis, XIV, 179-203.
35) 有田潤,1966. 「オンとウーシアの論理」,『フィロソフィア』51, 1-37.
36) Capozzi, G., 1974. Guidizio, prova e verita - I principi della scienza nell'analitica di Aristotele -, Napoli.

FINIS



戻る→