Opuscula imperfecta



LOGICA LOGICORUM
--sive dubitatio de principio indentitatis--


Kiioakius AKAI

--Proemium--

 Hunc librum scribere me coegit aliqua dubitatio, propter quem causam sive quas causas principium identitatis existit, scilicet cur A est A.

 Primum hoc principium posuit Parmenides ad hoc modum; quae sunt, sunt et quae non sunt, non sunt. Deinde Aristoteles constitiut hoc principium, dicens quod A est A. (Eodem tempore ille confirmavit principium contradictionis et principium exclusi tertii.)

 His autem principiis, praesertim, principio identitatis confidimus et utimur usitate. Alii credunt quod A est A, non quaerentes propter quem causam A est A alii aliquando quaesiverunt, sed difficultas huius quaestionis coegit illos deserere hoc prblema et dicunt quod, id quod A est A, est verum nulla ratione(seu simpliciter), quia omnes et dixerunt et dicunt et dicent quod A est A. Illi, qui hoc principium approbare possunt, sunt felices, sed nesciunt quid philosophari est. Si vult philosophari, ne neglegat hoc problema.

 Post praedicta hic primum sciendum est quid significat haec quaestio, idest per quem causam A est A. Haec enim quaestio saltem dupliciter accipitur. Uno modo accipitur pro illo quod haec quaestio est de hac forma iudicii. Et isto secundo modo pro illo quod haec quaestio est de modo existendi entis naturalis. Accipiendo isto modo, sic dici potest quod modus existendi entis naturalis quaeritur, vel quod inest huic formae quaeritur. Isto igitur modo haec quaestio est de ente. Accipiendo autem primo modo, sic dici potest quod, quod inest huic iudicio non quaeritur, sed sola froma iudicii quaeritur.

 Secundo sciendum est, quo modo investigare possumus causam, propter quem principium identitatis existit, et ubi hanc causam investigare possumus. Tum possibile est investigare hanc causam saltem duobus modis. Primo modo, haec causa potest investigari in rem naturaliter existentem. Secundo autem mod, illa potest investigari in mentem, qua principium identitatis existat et nunc haec investigatio sequetur. Addendo autem ad haec, possibile est investigare hanc causam in tertium locum extra rem naturalem et extra mentem.

 At quando investigamus causam in mentem, oporte quod nostra investigatio sequitur per nostrum intellectum seu mentem, in quem investigamus causam. Debet tunc agnoscere aliquem circulum esse. Scilicet haec investigatio sequitur per intellectum se mentem, in quem investigatur causa. Quando autem investigamus causam in rem naturalem seu tertium locum, videtur quod circulus non est. Sed si investigantes causam in rem seu aliquem locum extra mentem quaerunt per quem investigent causam, impossibile est neglegere hunc circulum. Hoc problema de circulo est multum grave. Si hic circulus esset, debet hunc declinare sive explicare quoquomodo. Contra hanc intentionem, altera intentio videtur quod hic circulus est approbatus.

 Hic autem circulus videtur oriri ex illo quod intellectum seu mentem, per quem investigatio sequitur, ut obiectum investigationis intuemur. Iuxta considerationem supra, primum de forma iudicii principii indentitatis investigabitur in sequente capite. (sequens)

(1983.3.17., Studia Bonaventuriana I, pp.23-24.)

Index Variorum
Index generalis
DEPARTMENT OF PHILOSOPHY, FACULTY OF LETTERS
Faculty of Letters, HIROSHIMA UNIVERSITY
HIROSHIMA UNIVERSITY