Poematium


ODA MORTALIS

Ciioacius ACAI

Mors veniat mea! si tu portas ad me somnum
tranquillum, contendam tunc animae purae me
reddens laete melliculam dulcemque ad amatam.
namque animam disiungi mortem e corpore forte
esse intellexerunt antiqui; post mortem
possunt esse animae purae sine corpore semper.
mors igitur mea non est terribilis, sed multo
malo mortem. sed tamen Teutonicus(1), qui mortem
maluit, a me differt. ille enim amavit amatam,
quae vita defunctast. nunc autem mea vivit
a me amata hilare. siuct appellarunt Graeci
hanc animam PSYCHE(N), anima est una aura volatque
post mortem ad melcullum(2), etsi illud viveret, etsi
vita defuncta esset, propter amorem erga illud.
una anima existit tantum primum super astra
unde e coelo descendet se distrahens multas
in duo se fit distribuens animae ut animata.
unus quorum mas est, una est femina. rursus
ascendent utraque animae, veniente ambobus
morte, ligantes ad coelum se in unam puram(3).

NOTAE
(1) scilicet, Novalis.
(2) id est, melculum.
(3) scilicet, animam.

(1985.3.25., Studia Bonaventuriana II, p.67)

Index Variorum
Index generalis
DEPARTMENT OF PHILOSOPHY, FACULTY OF LETTERS
Faculty of Letters, HIROSHIMA UNIVERSITY
HIROSHIMA UNIVERSITY